Biblioteka Koczalska - Floetensteiner Bibliothek

www.koczala.hiazintus.com 


Urkunden

Privilegium molitoris Flißensteinensis

Varsaviae 17. Sept. 1629.

Sigismundus III. Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae Russiae Prussiae Masoviae Samogitiae Livoniaeque, nec non Suecorum Gothorum Vandalorumque haereditarius rex. Significamus praesentibus literis nostris, quorum interest, universis et singulis. Quod cum honestus David Hinca, molendinator villae nostrae Flissenstein, vigore certorum rescriptorum desuper sibi servientium praefatum molendinum jure suo quiete et pacifice a multis annis possederit, supplicareturque nobis, ut hoc idem jus ipsius possessionemque authoritate nostra confirmare et approbare dignaremur: Nos supplicationi praefatae uti justae benigne annuentes inhaerentesque constitutionibus et decretis nostris eo in passu promulgatis, hoc idem ius rescriptaque super suprascripto molendino, dicto Hinci successoribusque suis competentia, in quantum juri communi sunt consentanea, atque ipsam possessionem authoritate nostra Regia confirmanda et approbanda esse duximus; prout confirmamus et approbamus praesentibus literis. Eo nihilominus adjecto, ut onera ex eodem molendino tenutario nostro moderno et pro tempore existentibus pendi debita ferre et adimplere statis temporibus teneantur. In cujus rei fidem praesentes manu nostra subscriptas sigillo Regni communiri mandavimus. Datum Varschaviae die 17. Septembris anno Domini 1629, regnorum nostrorum Poloniae 45., Suetiae vero 38. anno. Sigismundus Rex. Sigillum subappressum. Petrus Zeronski subscripsit.

Quelle: Paul Panske: Documenta capitaneatus Slochoviensis (1471-1770). Torun 1935, S. 95-96.

^nach oben ^

Inhalt

Startseite

Bücher

Texte

Alte Bilder

Urkunden

Links

Kontakt

Werbung


Copyright (c) 2007 - Jacek Bublewicz, www.hiazintus.com
All Rights Reserved
Webmaster: Jacek Bublewicz -
koczala@hiazintus.com