Biblioteka Koczalska - Floetensteiner Bibliothek

www.koczala.hiazintus.com 


Urkunden

Starzno

Villa S. R. M. ad Capitaneatum Sluchoviensem: in ea Ecclesia seu potius Capella lignea ab haereticis aedificata quondam, non est consecrata neque de titulo scitur. Altare ligneum absque portatili, tectum duabus mappis. Tabula altaris antiqua arcarii operis cum picta imagine SS. Trinitatis, in altari candelabra duo stannea cum candelis. Turris cum unica campana. Corona seu candelabrum cum 5 brachiis in medio Ecclesiae aeneum. Fons baptismalis cum aheno cupreo, in quo aqua baptismalis.
Pro fabrica Ecclesiae nihil. Coloni sunt 7 et libertini 4: quilibet solvit missalia per unum modium siliginis, totidem avenae. Tabernator unus, solvit per unum modium utriusque frumenti. In debitis Ecclesia apud varios colonos eiusdem villae habet flor. 40, quae pecunia est locata de censu annuo. Vitrici Ecclesiae Georgius Konewka, Petrus Konewka. Catholici omnes in hac villa, sed frigidi.
Visitatur hae Ecclesia a parocho Fletensteinensi secunda aut tertia Dominica, aliquando etiam per Baccalaureum, qui legit conciones germanicas.

Quelle: Paul Panske: Monumenta vetustiora ad archidiaconatum Camenensem pertinentia. Fontes XI–XV. Toruni 1907–191; S. 119.

^nach oben ^

Inhalt

Startseite

Bücher

Texte

Alte Bilder

Urkunden

Links

Kontakt

Werbung


Copyright (c) 2007 - Jacek Bublewicz, www.hiazintus.com
All Rights Reserved
Webmaster: Jacek Bublewicz -
koczala@hiazintus.com