Biblioteka Koczalska - Floetensteiner Bibliothek

www.koczala.hiazintus.com 


Urkunden

Privilegium sculteti villae Starzno

Innowladislaviae 23. Martii 1577.

Stephanus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae Russiae Prussiae Masoviae Samogitiae etc., Transsylvaniae princeps. Significamus nostris hisce literis universis et singulis, quorum interest: exhibitas ac reproductas esse coram nobis nomine et ex parte honesti Petri Konewka, sculteti in villa Starzno ad capitaneatum Schluchoviensem pertinente, literas generosi Stanislai Latalski etc. comitis in Labischin, Innowladislaviensis et Schluchoviensis capitanei, sigillo eius communitas, quibus in villa superius nominata Starzno de novo locare et extirpare scultetiam praedicto Petro Konewka concessit, cum certis quibusdam pertinentiis ac praerogativis; sopplicatumque nobis est ex quibusdam consiliariis nostris, ut in eam concessionem, quae a praedicto capitaneo in bonum ac meliorationem capitaneatus illius nostri Schluchoviensis facta sit, benigne consentiremus eamque approbaremus et ratam atque firmam concessione quoque nostra efficeremus; atque eius concessionis literarum tenor ad verbum sequitur estque talis.
Documentum nostrum 21.
Nos igitur Stephanus rex supplicationi consiliariorum nostrorum annuentes, cumque videamus institutionem sculteti in villa noviter locata factam esse juste et juridice in meliorationem bonorum nostrorum, in eam consentimus atque ipsam in toto literasque supra insertas in omnibus earum punctis, clausulis, articulis et conditionibus approbamus, ratificamus, confirmamus firmasque et validas, si et in quantum in usu approbatae sint, esse volumus concedimusque et conferimus hisce literis nostris supradictam scultetiam in villa Starzno eidem Petro Konewka et suis successoribus, more et consuetudine aliorum scultetorum in Prussia continendam. Quin etiam eundem Petrum in usufructu et possessione praedictae scuitetiae ad extrema ipsius vitae tempora conservabimus successoresque nostri conservabunt, neque ab illa vel ipsi nos eum, quoad vixerit, redimemus vei aliis redimere permittemus, successoresque nostri non rediment nec redimere permittent. Atque in horum omnium fidem hasce manu nostra subscripsimus et sigillum maius subapprimi iussimus. Datum Innowladislaviae die vigesima tertia mensis Martii anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo septimo, regni vero nostri anno primo. Sigillum pensile.

Quelle: Paul Panske: Documenta capitaneatus Slochoviensis (1471-1770). Torun 1935, S. 31-32.

^nach oben ^

Inhalt

Startseite

Bücher

Texte

Alte Bilder

Urkunden

Links

Kontakt

Werbung


Copyright (c) 2007 - Jacek Bublewicz, www.hiazintus.com
All Rights Reserved
Webmaster: Jacek Bublewicz -
koczala@hiazintus.com